Ad Gloriam Dei et Salutem Animarum
Arsenal
CAtólico
Escapulário da Imaculada Conceição
Escapulário azul da Imaculada Conceição, foto MAjella 1851, licença Creative Commons, Wikimedia Commons

Bênção do Escapulário da Imaculada Conceição

Benedictio et Impositio Scapularis Caerulei B. Mariae Virginis Immaculatae

Qui suscepturus est Scapulare, genuflectat: et Sacerdos, superpelliceo et stola alba indutus, capite detecto, dicat absolute:

℣. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
℟. Qui fecit caelum et terram.

℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Domine Iesu Christe, qui tegimen nostrae mortalitatis induere dignatus es, tuae largitatis clementiam humiliter imploramus: ut hoc genus vestimenti, quod in honorem et memoriam Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae, nec non ut illo induti exorent in hominum pravorum morum reformationem institutum fuit, benedicere digneris; ut hinc famulus tuus, qui eo usus fuerit (vel haec famula tua, quae eo usa fuerit; si plures suscepturi sint, dicatur: hi famuli tui, qui eo usi fuerint; vel: hae famulae tuae, quae eo usae fuerint), eadem Beata Maria Virgine intercedente, te quoque induere mereatur (vel mereantur). Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

℟. Amen.

Postea Sacerdos, nihil dicens, aspergat Scapulare vel Scapularia aqua benedicta: deinde illua imponit, dicens:

Accipe, frater (vel soror), Scapulare Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae: ut, ea intercedente, veterem hominem exutus (vel exuta) et ab omni peccatorum inquinamento mundatus (vel mundata), ipsum perferas sine macula, et ad vitam pervenias sempiternam. Per Christum Dominum nostrum.

℟. Amen.

Postea Subjungit:

Et ego, ex facultate mihi concessa, recipio te (vel vos) ad participationem bonorum omnium spiritualium, quae in Clericorum Regularium Congregatione ex gratia Dei fiunt, et quae per Sanctae Sedis Apostolicae privilegium concessa sunt.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

℟. Amen.

Describat nomen eius (vel nomina eorum) in libro consueto; et dicat, trina vice, flexis genibus, orationem sequentem, vulgari sermone, una cum adscripto (vel adscriptis):

Louvado e adorado seja a cada momento o Santíssimo Sacramento, e bendita seja sempre a pureza e a Imaculada Conceição da Bem-aventurada Virgem Maria!

Hortetur fideles ut haec elogia saepe saepius repetant ad indulgentias 200 dierum consequendas.
(Rescr. Pii VI, d. 21 Nov. 1793; Decr. Pii VII, d. 30 Iunii 1818.)

Viva Jesus! Manual ou Tesouro da Arquiconfraria da Guarda de Honra do Sagrado Coração de Jesus e da Arquiconfraria das Almas do Purgatório, 5ª Edição, 1896.

Última atualização do artigo em 12 de setembro de 2026 por Arsenal Católico